Les sources
manuscrites de la théorie de la musique __________________________________ |
|
Ad inveniendum veras falsetas |
|
WROCLAW, Biblioteka Uniwersytecka (PL-Wru), I.Q.43, f. 138r. |
|
Edition : Christian Meyer, Mensura monochordi. La division du monocorde (IXe-XVe siècles) (Paris: Société française de Musicologie, Éditions Klincksieck, 1996; Publications de la Société française de Musicologie, II,xv), p. 223. |
|
1 Ad inveniendum veras falsetas, seu semitonia vera in
monocordo mensurato mensura regulari fiant primo a .B. ad finem IX passus |
|
2 Item a .B. ad finem fiant quinque passus. |
|
3 Item a fis ad finem fiant novem passus |
|
4 Vel sic brevius redibit tamen in idem : |
|
5 Fiant a .B. a finem 27 passus |
|
6 Item a .B. ad finem in quinque, |
|
7 Et fac illam mensuram pro veris habendis concordanciis, praesertim in semitoniis, quod solum fallit in ddis quod non est vera quinta secundum illam mensuracionem ad gis. |
7 secundum] vix (?) ms. |
8 Pro eius ergo vera quinta fiant a gis ad finem sex passus quorum secundus tanget veram quintam, vel in tres <et> tanget primus v<eram> quintam quod etiam in aliis semper pro quinta servandum est. 9 Predictam autem mensuracionem quinque passuum a .B. ad finem vero sic institui ut .b. esset vera quinta ad dis quod aliter non esset. |
8 veram] verus ms | vel-quintam] add. marg. |
10 Item ad habendam veram quartam dividatis semper in quatuor, et primus tanget veram quartam. |
|
11 Sed pro vera octava dividatis in duo, pro tono autem in novem, et hec habebitis ex proporcionibus, quia tonus est in proporcione sesquioctava, dyatesseron in sesquitertia, dyapente sesqualtera et dyapason in dupla etc. |
|
|
|