Les sources
manuscrites de la théorie de la musique __________________________________ |
|
Monocordum divisurus |
|
MILANO, Biblioteca Ambrosiana (I-Ma),
D. 5. inf., f. 50r-51v |
|
Edition : Christian Meyer, Mensura monochordi. La division du monocorde (IXe-XVe siècles) (Paris: Société française de Musicologie, Éditions Klincksieck, 1996; Publications de la Société française de Musicologie, II,xv), p. 39-43. |
|
<M>onochordum divisurus tres primum magadas providendum censeo que fiant hoc modo. Sperula undique perpolita in quatuor equas partes diligenter dividatur, quarum parcium due quidem in extremitatibus monochordi sagaciter aptentur. Tercia ad usum quem in sequentibus docturus sum servetur. Sedes autem monochordi hoc modo statuemus. |
|
Sumpto itaque ligno mediocri concavo et quadrato primo quidem equaliter parciantur tribus punctis extremitates eius cum adhibito circino ita ut inter utrasque extremitates directe possint duci lineae a puncto ad punctum. Deinde vero in utraque extremitate ducatur ita cum circino circulus ut tangat medietatem medii supradictorum puncti. Quo facto ponatur circinus ad medium †primo† punctum, et tota circuli quantitas quattuor equaliter distantibus diuidatur punctis. Tum consideratis duobus in transverso tocius machine punctis directa inter utramque ducatur linea et sic utriusque magade sedes erit regulariter constituta. Sedibus autem magadarum ita designatis inter utramque septem equaliter a se distantes ducantur linee sex includentes intervalla in quibus disponantur constituciones primi et secundi tropi secundum tria genera melorum, diatonicum scilicet et chromaticum, et enarmonium. In unoquoque latere monochordi duo vero tropi sunt disponendi. Supradictorum vero melorum chromatico et enarmonio veluti mollioribus ac enervatioribus repudiatis, diatonico quia durius et naturalius est utimur. Docet namque insignis auctor Boetius, effeminatam musicam Platone iubente vitandam. Masculam vero utpote virtutis emulatricem firmiter tenendam. Sed de his hactenus. |
|
Prima igitur tria intervalla superius memoratorum in quattuor equas partes V punctis dividantur, et a primo quidem puncto ad graviorem partem, id est ad sinistram manum, ducatur directa in transversum linea per tria intervalla quia hec chorda proslambanomenos dicta in tribus generibus habetur immobilis et uniformis. Primum namque intervallum dicitur genus diatonicum, quia per tonum et semitonium in hoc genere metitur omne tetracordum. Secundum vero cromaticum, quod quasi a naturali intentione discedens et in mollius decidens prius in alterum transierit colorem; chroma dicitur color. Tercium enarmonicum optime atque apte coniunctum. |
|
A secundo vero puncto ducatur item linea, per solum genus diatonicum et hec est lichanos ypaton. |
|
Tercio quoque puncto mese et quarto nete hiperboleon considerabuntur in omni genere utreque uniformes. |
|
Quarti autem quod restat intervalli, si dimidium ad graviorem partem dederis, paraneten diezeumenon habebis, que variatur in omni genere sed in diatonico ad neten yperboleon resonat consonantiam diapente veluti ternarius ad binarium in sesqualtera proporcione. |
|
Occies vero diviso predicto spacio, et nona parte inferius sumpta figet paranete yperboleon in diatonico genere ad neteyperboleon in sesquioctava habitudine resonans tonum, ut novenarius ad octonarium. |
|
Huius toni dimidio inferius dato fiet in chromatico genere eadem paranete hyperboleon. |
|
Rursus a priori paranete hiperboleon toto retro spatio occies diviso, et nona parte inferius signata erit in diatonico et chromatico genere trite hiperboleon, in enarmonico paraneten hyperboleon duobus continuis tonis distans a neteyperboleon. |
|
Item a nete hyperboleon toto retro spacio tribus equis partibus diviso et quarta inferius perpensa fiet nete diezeumenon in omni genere uniformis ut nete hyperboleon ad quam in sesquitercia proporcione concrepat consonancia diatesseron veluti quaternarius ad ternarium. |
|
Ad triten hyperboleon vero resonat semitonium quo per medium diviso fiet in enarmonio genere trite hiperboleon distans diesi ab utraque chorda, id est nete diezeumenon, et paranete hyperboleon sicque erit expletum primum tetrachordum. |
|
Hac ergo ratione si quis reliqua voluerit tetrachorda perpendere nullo falletur errore. Quod autem superius dixi octies meciendum <spacium> facilius fieri potest, si totius quantitatis prius sumatur dimidium dein eiusdem dimidium, cuius rursus medietas sumpta pars est octava. At quamvis ad exemplar superioris tetrachordi reliqua quatuor valeant animaduerti non gravabor tamen faciliorem quandam viam divisionis usque ad fidem ostendere in diatonico tantum genere quoniam in aliis id ad exempla superius potest pervideri aperte. |
|
Igitur a paranete diezeumenon superius memorata parciantur tria intervalla in latitudinem usque ad mesen ut ex tribus intervallis sex factis interseratur tetrachordum synemenon id est coniunctarum. |
|
Coniungitur cum mese semitonio a qua diezeugmenon tetrachordum disiungitur tono qui est inter eandem mesen et paramesen. |
|
Omne itaque tetrachordum resonat consonantiam diatesseron. Paramese autem ad parhypatemeson non potest concrepare diatessaron. Itaque iure dicta est seiuncta esse a tetrachordo meson. |
|
Quae autem paranete diezeugmenon in genere diatonico eadem est nete sinemenon in omni genere. Verumtamen ab eadem paranete diezeugmenon retro considerata diatessaron et medietate eius inferius data fiet trite diezeugmenon ac paranete synemenon. Hoc autem causa facilioris mensurationis damus compendium, ut sumpta medietate superioris cuiuscumque diatessaron et data inferius absque ulla ambiguitate credatur provenire tonus. |
|
A nete diezeugmenon toto retro spatio tribus partibus diviso et quarta inferius data fiet paramese in omni genere uniformis ut predicta nete diezeugmenon ad quam consonat simphoniam diatessaron. |
|
A paranete synemenon, ut supra monstratum est, infra posito tono, fiet trite synemenon distans a mese semitonio, que plane mese ut predictum per omnia est immobilis, ut nete hyperboleon ad quam concrepat consonantiam diapason. |
|
A qua mese secundum supra dictam racionem tono rursus remisso fiet lichanos meson mobilis per omnia, sicut et paranete hiperboleon ad quam symphoniam personat diapason. |
|
A qua item tono remisso fiet parhipatemeson, nec in totum mobilis nec in totum immobilis, sicut trite hyperboleon ad quam resonat consonantiam diapason. |
|
Tum posito ad mesen circino et superius ad neten diezeugmenon porrecto indeque inferius reducto fiet hypatemeson per omnia immobilis ut predicta nete diezeugmenon ad quam concrepat simphoniam dyapason. Quis autem satis dicitur. |
|
Rursus ab hypatemeson remisso tono occurret lychanos hypaton mobilis per omnia ut paranete diezeugmenon ad quam canit symphoniam diapason. |
|
Ab hac rursus remisso tono proveniet parhypaten hypaton nec in totum mobilis <nec in totum immobilis>, sicut et trite diezeugmenon ad quam consonat symphoniam diapason. |
|
Item ab hypate meson retro sumpta diapente et inferius data occurrit hypate hypaton in omni genere uniformis et immobilis ut paramese ad quam consonanciam diapason noscitur concrepare. |
|
Rursus ab hac remisso tono provenit proslambanomenos per omnia inmobilis ut mese ad quam consonantiam diapason probatur reddere. |
|