|
Les sources
manuscrites de la théorie de la musique (S. IX-XVI) __________________________________ |
|
|
… ad secundum |
|
|
ST-FLORIAN, Stiftsbibliothek (A-SF), XI 35, 150v |
|
|
Edition : Klaus-Jürgen Sachs, Mensura fistularum. Die Mensurierung der Orgelpfeifen im Mittelalter. Teil I: Edition der Texte, Teil II: Studien (Stuttgart-Murrhardt, 1970-1980; Schriftenreihe der Walcker-Stiftung, 2-3), Teil I, p. 135. |
|
|
1.................. ad secundum quattuor fac passus, <quorum> primus dabit .b.. 2Spatium, quod est inter .C.faut et .D.solre, aequaliter divide <et> sic passum fac a .c.solfaut et habebis .d.lasolre. 3Simili <modo medietatem> spatii, quod est inter .D.solre et .E.lami, pone in .d.lasolre et habebis <.e.lami> acutum. 4Sic in reliquis facito, quousque invenias diapason gravium et acutarum. 5Spatium, quod esse debet a secundo puncto ad <primum,> accipies inter .b.fa et .h.mi; ita dico, si fistulae mediocrem habeant amplitudinem. 6Si vero maiorem habeant amplitudinem, inter .E.lami et <.F.faut> accipies. 7Amplitudinem fistularum in tria divide et <una> pars amplitudo erit unicuique in inferiori parte; 8duas <vero> partes fistulis circumpone, ut os vel <plectrum> possis <invenire>. 9Plectrum vero pones in loco, ubi ab <amplitudine> ad inferiora fistula incipiet descendens. 10Amplitudinem <fistularum> et earum <de amplo> ad inferiora descensionem in baculo ferreo diligentissime <designabis>. |
|