|
Les sources
manuscrites de la théorie de la musique (S. IX-XVI) __________________________________ |
|
|
Circa latitudinem |
|
|
OXFORD, Bodleian Library (GB-Ob),
Bodley 300 (S.C. 2474), 119va-b (O) |
|
|
Edition : Klaus-Jürgen Sachs, Mensura fistularum. Die Mensurierung der Orgelpfeifen im Mittelalter. Teil I: Edition der Texte, Teil II: Studien (Stuttgart-Murrhardt, 1970-1980; Schriftenreihe der Walcker-Stiftung, 2-3), Teil I, p. 140-141. |
|
|
1 Circa latitudinem fistularum est sciendum, quod quaelibet fistularum prima continebit in latitudine septimam partem longitudinis suae, si sit de stagno; et si sit de plumbo, continebit quintam partem, et hoc rariter verum est, fallit tamen in quibusdam locis, ut in inferioribus fistulis semper patet. |
|
|
2 Cape ergo longitudinem primi .C. et divide eam in septem partes aequales, et illa septima pars erit latitudo sua. |
|
|
3 Sed secundum .C., videlicet diapason ad primum .C., continebit medietatem primi .C. et quartam partem medietatis praedictae. |
|
|
4 Sed tertium .C. <...> |
|
|
5 <Quartum .C. > continebit medietatem latitudinis tertii et duas partes medietatis latitudinis eiusdemque tertii .C. |
|
|
6 Quintum vero .C. habebit duas partes latitudinis quartae .C. |
|
|
7 Habitis his quinque .C. fiant inter singulos .C. viginti puncti inaequaliter distantes ita scilicet, quod primo maior fiat distantia et postea minor semper decrescendo ita scilicet, quod ab uno .C. ad aliud .C. sint tredecim puncti, et sic computando a primo .C. usque ad secundum .C., et puncta; ita habebis latitudines tredecim fistularum. |
|
|
8 Et notandum, quod quaelibet fistula latior erit in parte superiori quam in inferiori et certa in quantitate, quia hoc est pro voluntate operantis, dummodo latitudo sit nobilis et apparens. |
|
|
9 Nota tamen, quod os fistulae continebit quartam partem diametri sui, diametrum vero tertia pars fere latitudinis fistulae; fere dico, quia aliquid debet minui de tertia parte, nam circulus continet quantitatem diametri ter et septimam partem tertiae partis vel ipsius diametri, unde proportio circuli ad ipsum diametrum est sicut proportio 22 ad 7, quia 22 continet 7 ter et unitatem, quae est pars septima eiusdem ternarii. |
|
|
10 Et nota, quod visis diametris fistularum poterit capi ex his mensura regulandi tabulam cantus in hunc modum: Primo cape diametrum singularum fistularum, addito ad singulum diametrum mensuram unius octavi punctues eas in virga, et postea similiter in tabula punctues, et postea regula et invenies fistulas perpendiculariter stantes, et cito potes eadem arte regulare tabulam inferiorem. |
|
|
11 De clavibus vero nullum certum dare possumus, quia hoc totum in facto consistit et patebit faciliter operanti. |
|
|
|
|