|
Les sources
manuscrites de la théorie de la musique (S. IX-XVI) __________________________________ |
|
|
Cuprum purissimum |
|
|
AVRANCHES, Bibliothèque municipale (F-AVR),
235, f. 47v-48 (A) |
|
|
Edition : Klaus-Jürgen Sachs, Mensura fistularum. Die Mensurierung der Orgelpfeifen im Mittelalter. Teil I: Edition der Texte, Teil II: Studien (Stuttgart-Murrhardt, 1970-1980; Schriftenreihe der Walcker-Stiftung, 2-3), Teil I, p. 55-58. |
|
|
C1 SC |
|
|
A Bu C1 SC |
|
|
7Prima, quae omnibus minor est et idcirco acutior, in octo partibus dividatur, et octava parte primae sit maior secunda quam prima, ut faciant inter se tonum. |
|
|
8Secundae similiter octava parte sit maior tertia quam secunda, et inter eas tonus. |
|
|
9Deinde fac, ut tertia parte primae sit maior quarta quam prima, et ita faciet quarta quidem ad primam diatessaron, ad tertiam semitonium. |
|
|
10Quinta quoque sit maior quam prima medietate primae, ut faciat ad eam symphoniam diapente, ad quartam vero tonum. |
|
|
11Ipsius etiam quintae octava parte sit maior sexta quam quinta, et inter eas tonus. |
|
|
12Quartae quoque tertia parte sit maior septima quam quarta, ut faciat ad eam rursus diatessaron, ad sextam vero semitonium. |
|
|
13Octava quoque sit dupla primae, et inter eas symphonia diapason, quae semper ex diatessaron et diapente componitur. 14Denuo idem ordo repetatur, ut sicut colligitur mensura secundae fistulae ex prima, sic colligatur mensura nonae fistuae ex octava, et ita per ordinem ut dictum est intexantur. 15Nam ut primae octava dupla est, ita quintadecima octavae. 16In septem quoque vocibus praedictae diapason ascendendo et descendendo unam quamlibet cantilenam |
|
|
Bn, C1, SC : perficies. |
A (f. 48): |
|
17aFrequenti tamen exercitatione distantiae vocum sunt colligendae, ne sonos intercipias; quos prae summam extensionem acuminis graves facis et eosdem iterum secundum c<o>eptam melodiam acuis. 18aEt primo fistularum ordini secundus ordo respondebit |
|
|
19Ceterum in hydrauliis ad istarum comparationem labor est difficilis, sed non multum ad delectationem iocundior istis. |
|
|
BN, C1, SC |
|
|
28Post haec ordinantur fistulae ita, ut a dextra modulantis in sinistram paulatim maiores prodeant. 29Super unamquamque vero linguam numquam nisi simplae et duplae fistulae possunt constitui, quia his est una vox acuta et gravis, et ex his quot placuerit, scilicet aut quinque aut decem aut quotlibet. 30Nam in his mensuris, quas nos foecimus, sunt linguae quindecim. 31Deinceps instrumenta reliqua fiunt, id est in quodam ligno ante capsam firmo fiunt secundum numerum linguarum ex cornu semicirculi; laminae lingeae in summo ferratae ferro, quod haereat medietati virgulae ferreae haerenti<s> capitibus semicirculorum et linguarum, ut a tergo depressa lamina, tota lingua usque ad haerentem virgam ferream recondatur, laxa lamina linge<a> usque ad medietatem primi foraminis extrahatur. 32Summopere tamen cavendum, ne in iuncturis capsae aliqua rima remaneat, per quam ventus exeat. 33In laminis vero ligneis scribentur alaphabeti litterae dupliciter ita: A, B, C, D, E, F, G, A, B, C, D, E, F, G, H., ut citius modulator possit scire, quam linguam debeat tangere. 34Nam hae ipsae fistulae possunt esse hydrauliae, si supposito vase pleno aquae ventus aquam hauriat, quam cum sono per fistulas refundat. |
|