Les sources manuscrites de la théorie de la musique (S. IX-XVI)

__________________________________

 

Fac tibi

 

Olim ST. BLASIEN, Stiftsbibliothek, Cote inconnue (ms. détruit en 1768)

 

Edition : Klaus-Jürgen Sachs, Mensura fistularum. Die Mensurierung der Orgelpfeifen im Mittelalter. Teil I: Edition der Texte, Teil II: Studien (Stuttgart-Murrhardt, 1970-1980; Schriftenreihe der Walcker-Stiftung, 2-3), Teil I, p. 115.

 

Fac tibi fistulam secundum aestimationem, utpote unius ulnae et dimidiae longam.

 

Huius latitudinem divide in octo partes, et octavam concede extra mensuram; quod reliquum est usque ad plectrum id est linguam divide in novem partes, et ex illis da octo secundae fistulae; haec erit longitudo eius a plectro sursum, et habes tonum inter duas fistulas.

 

Tertiam metire a secunda, sicut secundam permensus es a prima, et habes duos tonos inter tres fistulas.

 

Quartam metire a prima hoc modo: accipe primam, et tertiam partem diametri praepone illi; quod reliquum est usque ad plectrum divide in quattuor partes, et ex illis da tres quartae fistulae, et habes diatessaron.

 

Quintam metire iterum a prima hoc modo: accipe primam, et dimidiam partem sui diametri concede illi; quod reliquum est usque ad plectrum divide in tres partes, et ex illis da duas quintae fistulae; haec erit longitudo eius a plectro sursum, in singulis enim intellege a plectro sursum; ibi habes diapente.

 

Sextam metire a quinta, sicut secundam permensus es a prima, quia utrimque est tonus.

 

Septimam metire a sexta, sicut sextam metiebaris a quinta, nam et inter eas tonus est.

 

Restat dicendum de fistula, quae est synemmenon; illam metire a quarta hoc modo: accipe quartam, et concede ei tertiam partem diametri; quod reliquum est usque ad plectrum divide in quattuor partes, et ex illis da tres alicui fistulae nondum mensuratae; 10 haec erit longitudo eius a plectro sursum; hanc colloca inter mese et paramese, et habes trite synemmenon. 11 Quoniam autem octava et quintadecima in quattuor primis choris ponendae sunt, dicenda est etiam earum mensura: accipe de primo choro longissimam et concede ei totum diametrum; quod reliquum est usque ad plectrum divide in duas partes, et ex illis da alteram alicui fistulae; haec illi dupla est in acumine. 12 Ab hac dupla metire adhuc unam eodem modo; haec est quadrupla contra primam. 13 Similiter fac reliquis choris, sed quadruplum primis quattuor convenit, reliquis minime.