Les sources manuscrites de la théorie de la musique (S. IX-XVI)

__________________________________

 

In mensuris

 

WIEN, Österreichische Nationalbibliothek (A-Wn), Cod. 2503, f. 42r (W2)

 

Edition : Klaus-Jürgen Sachs, Mensura fistularum. Die Mensurierung der Orgelpfeifen im Mittelalter. Teil I: Edition der Texte, Teil II: Studien (Stuttgart-Murrhardt, 1970-1980; Schriftenreihe der Walcker-Stiftung, 2-3), Teil I, p. 132.

 

In mensuris fistularum istae sunt voces: .C., .D.,.E., .F., .G., .a., .h., .b.

 

Gravis .C., quae est prima fistula, longitudo ponitur ad placitum.

 

Quae divisa per quattuor passus uno passu sublato reddit fistulam .F.

 

Quae .C., si dividatur in tres passus, tertio passu sublato reddit fistulam .G.

 

.G. autem divisa in tres quarto passu adiuncto reddit fistulam .D. retro.

 

.D. vero partita in tres tertio sublato reddit .a.

 

.a. divisa in tres quarto passu apposito reddit fistulam .E. retro.

 

.E. iterum aequata in tres tertio ablato reddit fistulam .h.

 

Fistula .F. in quattuor passus redacta dat fistulam .b. quarto passu succiso.

 

10 Notet autem prudens musicus has mensuras constare per diatessaron et per diapente.