|
Les sources
manuscrites de la théorie de la musique __________________________________ |
|||
|
Primae ergo |
|||
|
BRUXELLES, Bibliothèque royale (B-Br),
II 4141, f. 36v-37v (B2) |
|
||
|
In: Aribo, Musica (CSM, 2,
42-43) : |
|
||
|
Edition : Klaus-Jürgen Sachs, Mensura fistularum. Die Mensurierung der Orgelpfeifen im Mittelalter. Teil I: Edition der Texte, Teil II: Studien (Stuttgart-Murrhardt, 1970-1980; Schriftenreihe der Walcker-Stiftung, 2-3), Teil I, p. 84-89. |
|
||
|
|
B2, G, M7, M9 |
Ro1, S, W1, Wo1 |
M2 |
|
|
1I In metiendis organorum fistulis novam artem ingredientes a minima usque ad maximam convertimus mensuram; et hoc licet hactenus incognitum sit et inauditum, a peritioribus tamen organistis eo gratius, ut speramus, accipitur, quo magis naturali ordine et proportionali regula peragitur. 2I Sed quia paene omnes huius artis artifices hactenus in usu habuerunt duos aut tres fistularum ordines integros statuere, sciendum quod, qui duos ponunt, detrimentum aliquod patiuntur, qui vero tres, modum excedunt. 3I Nam ubi bina tantum discrimina vocum statuuntur, aut in maximis competenter gravari aut in minimis amplius possunt acui aut in utroque; ubi vero tria, aut minimae fistulae aptum acumen aut maximae vocum excedunt gravitatem; si acumen excedunt, absonae fiunt, si gravitatem, perflari nequeunt. 4I Et ideo utrumque repudiantes mensuram nostram nec in trinos protendere nec in binis fistularum ordinibus volumus coartare. 5I Itaque duos ordines, minorem scilicet atque maiorem, ponimus, quibus adhuc tres voces praeponimus, ut tetrachordum de tertio, id est de minimo, praestruamus. 6I Sed prius ad haec quaedam necessaria praeparanda sunt instrumenta, scilicet minimae fistulae competens a plectro longitudo nec non conveniens latitudo. 7I Latitudo enim una eademque omnium debet esse, latitudinis quoque diametrum, diametri vero partes tres, octava videlicet, tertia, media. |
1II Domnus Willehelmus, prius Emmerammensis Ratisponae monachus, nunc autem alibi abbas venerandus, fistularum novam exquisivit mensuram prioris intensionem convertens in remissionem, quam mecum communicavit. 2II Nam meam dilexit parvitatem ultra parvitatis dignitatem, qui est musicus primas modernus videlicet Orpheus et Pithagoras, cuius est ista dispositio. |
1III Incipit nova et remissa fistularum mensura domni willehelmi abbatis hirsaugiensium. |
|
I |
8I Igitur minimae longitudinem omniumque latitudinem
huiusmodi esse volumus: |
3II Primae ergo longitudo, sicut placuit domno Willehelmo,
usque ad plectrum haec est. |
2III Primam fistulam tantae longitudinis ac latitudinis delibera, quantam mediocritas cum arbitrio doceat. |
|
|
9I Ergo si ita, ut dictum est, disponantur minimaeque quantitas, ut praenotatum est, diligentius longitudine et latitudine observetur, neutrum de praedictis modis excedunt, gravissimae perflari queunt omnesque, sicut iam in nostris probavimus omnino consonae fiunt et proportionaliter mensurari amodo possunt hoc modo. |
4II Grossitudinem autem quae aequalis est omnibus, iste
designat circulus. |
|
|
II |
1 Primae ergo fistulae quantitas id est longitudo eius (id-eius om. G M2 M11) in octo dividatur eique octava pars cum octava parte (parte om. G M2 M11) diametri apponatur et erit secunda eritque inter has tonus. |
1 Primae igitur fistulae quantitas in octo dividatur eique octava pars cum octava diametri apponatur et erit secunda. |
1 Primae igitur fistulae quantitas in octo dividatur octava pars cum octava diametri parte apponatur et erit secunda. |
|
III |
2 Secundae autem (item G M2 M11) longitudo item (item om. G M2 M11) in octo dividatur (partiatur G M2 M11) additaque octava cum octava diametri erit tertia id est item tonus (id-tonus om. G M2 M11). |
2 Secundae item longitudo in octo partiatur additaque octava cum diametri octava erit tertia. |
2 Secundae item longitudo item in octo partiatur additaque octava cum diametri octava erit tertia. |
|
IV |
3 Prima item in tres partes (partes om. G M2 M11) dividatur additaque tertia cum tertia diametri erit quarta et (erit-et om. G M2 M11) habebis diatessaron quod praediximus (quod praediximus om. B2 M7) integram (integrum G M2 M11) in ipsa quarta (quarta om. B2 M7) peractum; in hac ipsa etiam incipit integer ordo minor et prior (minor ordo et prior G M2 M11). |
3 Prima item in tres dividatur additaque tertia cum tertia diametri habebis diatessaron in ipsa quarta peractum; in hac ipsa incipit minor ordo priorque. |
3 Prima item in tres dividatur additaque tertia cum tertia diametri habebis diatessaron in ipsa quarta peractum; in hac ipsa incipit minor ordo priorque. |
|
SY |
4a Tertia item fistula in octo dividatur additaque octava cum octava diametri synemmenon invenitur. |
4a Tertia item fistula in octo dividatur additaque octava cum octava diametri synemmenon reperitur. |
|
|
V |
5a Item prima in duo dividatur additaque medietate eius (eius om G M2 M11) cum medietate diametri quinta perficitur. |
5a Item prima in duo dividatur additaque medietate cum medietate diametri quinta perficitur. |
5b Item primae medietas cum diametri medietate sibi iuncta generat quintam. |
|
VI |
6a Secundae item longitudo in duo partiatur additaque medietate cum medietate diametri sexta formatur (peragitur G M2 M11). |
6a Secundae item longitudo in duo partiatur additaque medietate cum medietate diametri sexta peragitur. |
6b Item secunda sua medietate diametrique praesumpta sextae est mensura. |
|
SY |
|
|
6b 1 Synemmenon ostensurus quartae fistulae partem quartam et tertiam diametri partem praepone et .b. synemmenon perfecisti. |
|
VII |
7 Tertia item in geminas partes dividatur appositaque altera cum altera parte diametri septima producitur. |
7 Tertia similiter in geminas partes dividatur appositaque altera cum altera diametri parte septima producitur. |
7 Tertia item in geminas partes dividatur appositaque altera cum altera parte diametri septima producitur. |
|
VIII |
8 Octava autem per (per] a G M2 M11) primam sic inveniatur: prima duplicetur, insuper diametrum eius (eius om. G M2 M11) integrum ei (ei om. G M2 M11) apponatur et octava reperitur. 9 Sicut autem (sicut autem] et sicut G M2 M11) per primam inventa est octava, eodem modo omnes subsequentes facillime poteris reperire (reperire potesri G M2 M11) scilicet maximo spatio minimaque numeri quantitate tantum si singulis fistulis diametrum integrum apposueris. |
8 Octava a primam sic inveniatur: prima duplicetur, insuper integrum diametrum apponatur et octava reperitur. 9 Et sicut per primam inventa est octava, eodem modo omnes subsequentes facillime reperire poteris tantum si singulis integrum diametrum apposueris. |
8 Octava a primam sic inveniatur: prima duplicetur, insuper diametrum apponatur totum et octava reperitur. 9 Et sicut per primam inventa est octava, eodem modo omnes subsequentes facillime reperire poteris tantum si singulis integrum diametrum apposueris. |
|
|
B2, G, M7, M9, M11 |
|
|
|
|
10 Sic per secundam nona, per tertiam decima, per quartam undecima, per synemmenon aliud synemmenon, per quintam duodecima, per sextam tertiadecima, per septimam quartadecima, per octavam quintadecima, per nonam sextadecima, per decimam septimadecima, quae et terminum facit, procul dubio invenitur. 11 Quod si haec partitio per divisionem, quam pridem secundum morem antiquorum composuimus, remetiendo probatur, certa et perfecta mensura construitur, altera tantummodo superflua diametri octava extrusa, quae ab antiquis in invenienda tertia fistula secundae praeponebatur nec non, si provida mensoris diligentia, ut necesse est, adhibetur (nec-adhibetur om. B2 M7) |
|
|