Les sources manuscrites de la thιorie de la musique
(S. IX-XVI)

__________________________________

 

 

<Tractatus de modis>


 

 

Edition : Michel Huglo, Les Tonaires. Inventaire, Analyse comparaison (Paris, 1971), p. 80-81.


 

 

Volunt autem quidam, ut supra meminimus tonos tantummodo sive differentias esse duodecim hoc modo : « Tonus - inquit - est totius constitutionis harmoniae differentia et quantitas quae in vocis accentu sive tenore consistit »

Sunt autem numero duodecim cum interpretationibus suis :

         .I.   Authenticus protus : id est antiquus sive auctoralis primus :

               NOEANOEANE – An. Ecce nomen Domini.

        .II.   Plagis proti, id est obliquus primus :

               NOEAGIS – An. Iuste et pie vivamus.

      .III.   Paracter id est circumequalis :

               ANNANEAES – An. Nos qui vivimus

      .IV.   Authenticus deuterus, id est antiquus emendatus :

               NOEOEANE – An. Ecce Dominus noster.

       .V.   Plagis deuterus, id est obliquus emendatus :

               NOEAIS – An. Ecce veniet propheta magnus.

      .VI.   Paracter, id est circumequalis :

               ANNANEOYES – An. Crucem tuam adoramus Domine.

     .VII.   Authenticus tritus, id est antiquus particularis :

               NONEOEANE – An. Ecce Dominus veniet ut sedeat.

    .VIII.   Plagis tritus, id est obliquus particularis :

               NOEANE – An. O quam gloriosum est regnum.

   .VIIII.   Paracter, id est circumequalis :

               AYAEOIES – An. Et respicientes viderunt.

       .X.   Authenticus tetrardus, id est antiquus quartus :

               NOYOEANE – An. Omnes sitientes.

      .XI.   Plagis tetrardus, id est obliquus quartus :

               NOEANE – An. Iocundare filia Sion.

     .XII.   Paracter, id est circumequalis :

               ANOAIS – An. O Mors ero mors tua.

Sunt ergo, secundum supra comprehensum modum, toni octo et medii quattuor, quos paracteres id est circumequales appellant, per quos omne genus modulationis regitur et gubernatur.

Haec secundum Graecos, nec non etiam quosdam nostros dicta sunt : Verum nos, nec octonarium numerum in tonorum varietate excedimus, nec aliquid subtrahendum ratum esse arbitramur.

Poteramus autem de prefatis quattuor tonis, quos circumequales id est medios, eo quod inter duos tonos eorum vis versetur, nuncupant nonnulla certis rationibus aigtare. Sed brevitatis causa transilientes, prudenti lectori inquirendum relinquamus.

His omissis, responsoria quae in laudem Dei nocturnis horis canuntur per sepedictos octo tonos discernamus.