|
Les sources
manuscrites de la théorie de la musique
(S. IX-XVI)
__________________________________
|
|
|
In monochordi mensura
|
|
|
ZÜRICH,
Zentralbibliothek (Ch-Zz), Car. C. 30, f. 276v.
|
|
|
Edition
: Christian Meyer, Mensura monochordi. La division du monocorde (IXe-XVe siècles) (Paris: Société française de
Musicologie, Éditions Klincksieck, 1996; Publications de la Société française
de Musicologie, II,xv), p. 134-135.
|
|
|
In monochordi mensura in
primis videtur intuendum quod a dextera in sinistram meciendo est
descendendum, et quanto quaeque intervalla sonorum sunt minora, tanto ad
investigandum difficiliora. Semitonium enim sesquisextadecima proportione
debet inveniri, tonus sesquioctava, dyathesseron sesquitercia, dyapente
sesqualtera, diapason dupla.
Sesquisextadecima proportio est ubi maior numerus vel sonus minorem habet in
se, et insuper eius sextamdecimam partem.
Sesquioctava proportio est ubi maior sonus minorem habet in se et insuper
eius octavam.
Sesquitercia proportio est ubi maior sonus minorem habet in se et insuper
eius tertiam.
Sesqualtera proportio est ubi maior sonus minorem habet in se et insuper eius
alteram partem.
Dupla proportio est ubi maior sonus minorem dupliciter vincit.
Ergo totum per dyapason, dyapente vel dyatessaron disponatur, quae dum dupla
vel sesqualtera vel sesquitercia proportione inveniuntur, elaborandorum
semitoniorum tonorumve difficultas devitatur. Horum autem quaeque dum debent
institui, necesse est aliquam certitudinis metam constitui, iuxta quam aut
superius abscidatur aut inferius adiciatur, prout res expedit ut vel sonus
elevatus accuatur vel gravatus obtundatur.
|
|
|
Igitur si totum eque
bipartitur, chorda cum .G. in medio invenitur.
Ergo a summo usque medium in quatuor divide,
et .c. in quarto passu habebis per sesquiterciam proportione dyatesseron
terminatum cum maiori .G.
et in tercio passu habebis per sesqualteram proportionem dyapente
circumscriptum minori .g.
Ecce dyapason superius intra .g. maius et minus.
Quod si duplicaveris, dyapason inferius ab .G. in .Γ. terminandum probabis,
et in eius medietate dyapente et dyatessaron maiori .C. discriminare poteris.
|
|
|
Item si a summo usque medium
in tria partiris,
in tercio passu superius habebis dyapente cum .d. minori,
in quarto inferius dyatesseron cum .D. maiori.
Ecce dyapason a minori .d. in maius .D.
|
|
|
Item a summo usque in minus
.d. per tria divide
et in tercio passu superius habebis dyapente cum duplici .aa.
et in quarto inferius dyatesseron cum mediocri .a.
Ecce dyapason ab .aa. duplici in mediocre .a.
Quod inferius dupla proportione geminaveris dyapason cum maximo .A. finiendum
comprobabis.
Ecce dyapason ab .a. mediocri usque in .A. maximum.
|
|
|
Item a summo usque in mediocre
.a. in tria divide,
et in tercio passu superius habebis dyapente cum minori .e.
in quarto passu inferius dyatessaron cum maiori .E.
Ecce dyapason a minori .e. in maius .E.
|
|
|
Item a summo usque ad maius
.E. in tria divide,
et in tercio passu superius habes dyapente cum quadrato .[bq]. in quarto
inferius dyatesseron cum maiori .B. Ecce dyapason intra minus . [bq]. et
maius .B.
|
|
|
Item si a summo usque ad minus
.c. in quatuor dividitur
in quarto passu superius dyatesseron cum minori .f. procedit,
si in duo,
in tercio passu inferius dyapente cum maiori .F. emergit.
Ecce dyapason ab .f. minori in maius .F.
|
|
|
Sinemenon inventurus a summo
usque ad minus .f. in duo divide
et in tercio passu inferius habebis sinemenon cum molli .b.
|
|
|
Item a summo usque ad maius
.F. in duo divide, et in tercio passu inferius habebis synemenon cum rotundo
.b.
Nota et hic dyapason inter synemenon superius et inferius.
|
|