|
Les sources
manuscrites de la théorie de la musique __________________________________ |
|
|
In primis divide |
|
|
FIRENZE, Biblioteca Nazionale (I-Fn),
Conv. Soppr. F. III. 565, 71v-72v. |
|
|
Edition : Christian Meyer, Mensura monochordi. La division du monocorde (IXe-XVe siècles) (Paris: Société française de Musicologie, Éditions Klincksieck, 1996; Publications de la Société française de Musicologie, II,xv), p.5-7. |
|
|
De divisione monocordi diatonici generis secundum Boecium. |
|
|
Inprimis divide totum spacium monocordi per quatuor partes, et ubi ultima
pars venerit, ibi pone nete hyperboleon. |
|
|
Sequitur aliud tetracordum quod nominatur diezeugmenon, id est disiunctum,
eo quod a mese disiungatur. |
|
|
De divisione chromatici generis. |
|
|
Chromatici vero portione<m> si vis invenire, revertere ad nete hyperboleon, et illud spacium quod est inter eam et paranete hyperboleon divide per medium, et hoc superaddito constitue in cromatico genere paranete hyperboleon et hoc erit triemitonium. Trite vero hyperboleon et nete diezeumenon he eaedem sint in chromatico que sunt in diatonico. Ecce habes unum tetracordum chromatici generis. |
|
|
De enarmonico genere. |
|
|
In enarmonico genere tetracordum invenire si velis, tantum spacium relinque inter neten et paraneten hyperboleon, quantum est in chromatico genere inter nete hyperboleon, et trite hyperboleon. Nete vero diezeumenon sit eadem in enarmonico que est in reliquis generibus, et habebis semitonium a nete diezeumemon usque ad paranete hyperboleon. Et hoc semitonium per duas pariter divide, in medio loca trite hyperboleon. Similique modo habes unum tetracordum enarmonici generis. |
|
|
Figura monocordi |
|
|
|
|
|
|
|