|
Les sources
manuscrites de la théorie de la musique __________________________________ |
|
|
Medietas linee |
|
|
OXFORD, Bodleian Library (GB-Obl), Canonici Misc. 339 (S.C. 19815), f. 30r-v. |
|
|
Edition : Christian Meyer, Mensura monochordi. La division du monocorde (IXe-XVe siècles) (Paris: Société française de Musicologie, Éditions Klincksieck, 1996; Publications de la Société française de Musicologie, II,xv), p. 143. |
|
|
Alia regula dividendi lineam. |
|
|
Medietas linee facit G-sol-re-ut. |
|
|
Et si vis ultra procedere, accipe medietatem linee †vel Ga ut†
in a-re, et faciet nonam vocem, videlicet a-la-mi-re et sic
de singulis, subsequenter usque ad xviam vocem, que vox habetur ex
medietate medietatis linee. |
|
|
Est tamen sciendum quod secundum talem divisionem a b-fa-[bq]-mi in ce-sol-fa-ut est semitonium licet in manu possit fieri, et semitonium et tonus, quia si cantetur nota fa, erit tonus ad vocem sequentem sol, que est in c-sol-fa-ut. Et si cantatur nota mi, erit semitonium ad notam fa positam in dicta voce c-sol-fa-ut. Et hoc est quod solet dici quod in b-fa-[bq]-mi non fit mutatio, de fa in mi nec econverso. Sed quelibet nota remanet in proprio sono. Sed qui vellet in monacordo facere tonum a loco b-fa-[bq]-mi elevare opporteret capere nonam partem linee a dicto loco usque in finem et secundum hoc caderet tonus, inter c-sol-fa-ut et d-la-sol-re. |
|