|
Les sources
manuscrites de la théorie de la musique __________________________________ |
|
|
Monochordum regulare |
|
|
AUGSBURG,
Staats - und Stadtbibliothek, 2° Cod. 207, f. 254v-255v. |
|
|
Edition
: Christian Meyer, Mensura monochordi. La division du monocorde (IXe-XVe siècles) (Paris: Société française de
Musicologie, Éditions Klincksieck, 1996; Publications de la Société
française de Musicologie, II,xv), p.179-180. |
|
|
Compositio
monochordi |
|
|
Monochordum regulare quinque
circini fractionibus mira breviter. Hoc pacto constitues. Accipias tabulam
tenuem, levigatam, qualis in fidibus et psalteriis est ea super quam cordae
tenduntur appellaturque ab opificibus illorum instrumentorum tectum, que habeat
in longitudine pedes tres, in latitudine vero pedem dimidium, per cuius
medium secundum longitudinem ducas lineam rectam. Deinde in eiusdem lineae
extremitatibus signes puncta duo, unum ad sinistram alterum vero ad dexteram,
hoc tamen peracto ut utrumque eorum a fine lineae quem respicit distet duorum
digitorum spacio. Eruntque puncta illa, loca in quibus postea magade, hoc est
semisperia super quibus corda tendetur, ponentur. Postea intra punctum quod
est versus sinistram supra lineam longitudinis .Γ., id est gamma hoc est .g.
grecum, locabis. Intra punctum autem quod ad dexteram est, .H. litteram supra
eandem lineam pones. |
|
|
Quo facto totam longitudinis
lineam a puncto .Γ. usque ad punctum .H. in novem equales divide partes,
signando puncta in illorum terminis, in quibus litterae ponendae sunt, quod
etiam in sequentibus divisionibus observari debet. |
|
|
De hinc iterum lineam a puncto
.A. vsque ad punctum .H. in novem equales partes seca. |
|
|
Post haec iterum ad .Γ.
revertaris, dividasque totam lineam a puncto .Γ. usque ad punctum .H. in
quatuor partes equales. |
|
|
Deinde lineam a puncto .C.
ysque ad punctum .H. iterum in quatuor equales partire partes. |
|
|
Postremo vero lineam a puncto
.F. usque ad punctum .H. in quatuor equales porciones seca, |
|
|
Cromatis ergo omnibus punctis
monachordo necessariis, adnotatisque singulis eorum litteris ut clarius
videatur quo loco chorda quae illis supertendetur tangenda sit, ducendae sunt
per singula puncta linee transversae que sint ad lineam longitudinis perpendiculares.
Mox quoque monochordo formam aptabis talem. |
|
|
Nec quisque nos culpare quia
non descripsimus eas litteras seu chordas que sunt ultra .aa., id est neten
hyperboleon, quas tamen omnes musici recentiores, sicut et nonnulli ex
veteribus, licet pauci, in monochordi descriptione adhibent. Secuti summus in
hoc divum Boetium, beatum Gregorium, Bernonem, Wilhelmum Hirsaugiensem,
Aribonem qui et Aribunculus dicitur, reliquosque musicos vetustissimos. |
|
|
Videntur preterea illius omnem
diatonici generis cantum, quem nos gregorianum vocamus, abunde complecti,
posset etiam longitudo monochordi quam diximus trium esse pedum, aut maior
aut minor accipi, sicut etiam latitudo eiusdem atque profunditas, similiter et
altitudo magadarum cum non sit aliqua ratio proporcionis in illis. Verum
monochordum tantae longitudinis quantam diximus, nec sonos nimis acutos nec
item graves edet. Illud postremo notandum est, quod in omnibus divisionibus,
mensurando partes, incipiendum est a sinistra, et versus dexteram
progrediendum, numerando autem partes econtra a dextra incipiendum atque
versus sinistram progrediendum est. |
|