|
Les sources
manuscrites de la théorie de la musique __________________________________ |
|
|
Partire totum linea spacium |
|
|
PARIS, Bibliothèque nationale de France (F-Pn), Lat. 10508, f. 157v-158r. |
|
|
Edition : Christian Meyer, Mensura monochordi. La division du monocorde (IXe-XVe siècles) (Paris: Société française de Musicologie, Éditions Klincksieck, 1996; Publications de la Société française de Musicologie, II,xv), p. 49-50. |
|
|
1 Mensura monocordi
secundum Boetium |
|
|
2 Partire totum lineae spacium per quatuor, semper a
dextra magada procedens, |
|
|
8 Cum autem omnis tonus ex novenario et octonario constet
numero, partire usque ad .P. in octo, |
|
|
9 Item usque ad .O. in octo |
|
|
11 Item tercia pars CXCII, quae est LXIIII superaddita,
facit CCLVI et haec est sesquitercia. |
|
|
12 Sicque inter CCXLIII et CCLVI ratio est semitonium ex minimis numeris elucidata. 13 Cum autem tonus in duo equa dividi non possit, dicitur minus et maius semitonium, non ut sit toni medium. 14 Differentia enim horum CCXLIII et CCLVI, quae est XIII, octies ducta non facit primum, et novies ducta renuit secundum. 15 Octies enim XIII fiunt CIIII, qui numerus est minor medietate CCXLIII, quae est CXXI et semis. 16 Desunt enim XVII <et semis>. 17 Et rursus si novies multiplicetur XIII minor est medietate illius CCXLIII IIII et semis quapropter hoc minus semitonium appellatur. |
|
|
18 Item divide in duo usque ad .P. |
|
|
22 Ergo partire in duo usque ad .O. |
|
|
27 Quapropter partire in tria usque ad .M. |
|
|
30 Volo autem memorie tuae committi qualiter consonanciae ex consonantiis procreantur, et quod secunda sequens diapason, hanc duplo intervallo in se habeat. 31 Quod subintimabitur inde numeros, inde consonantias faciendo in figura. |
|
|
<fig.> |
|
|
32 Videndum est quoniam medius numerus in acutis, qui est
CCLVI, ad ultimum, qui est CXCII sesquitercius habetur. 33 Et
maior qui est CCCLXXXIIII ad medium sesqualter, ad ultimum duplus habetur, ut
prius diatesseron, postea diapente, et ex diatesseron et diapente diapason
constituatur, similiter in gravibus, ut bis diapason perficiatur. |
34 minor proportio] maior propositio ms. |
|
35 Quod reliquum est a modo dimeciamur. |
|
|
37 Item in duo usque ad .K. |
|
|
38 Item in duo usque ad .I. |
|
|
39 Item in tria usque ad .F. |
|
|
40 Item in tria usque ad .E. |
|
|
41 Demum in capite lineae scribe A. |
|