Les sources manuscrites de la théorie de la musique
(S. IX-XVI)

__________________________________

 

Pythagoras autem

 

BRUXELLES, Bibliothèque royale (B-Br), 10078-95, f. 83v.

 

Edition : Christian Meyer, Mensura monochordi. La division du monocorde (IXe-XVe siècles) (Paris: Société française de Musicologie, Éditions Klincksieck, 1996; Publications de la Société française de Musicologie, II,xv), p. 37.

 

Pythagoras autem postquam tot symphonias musicae adinvenit, deprehendens anima in quolibet corpore illas adnotare, ut puta excavum quadratum cubitale semis palmo lignum, latitudinis undique palmi cuius extensioni <...> mese imposito synomene <... > omnium acutissimo yperlidio invento.
Quod autem supererit quarta scilicet parte, illam mensuris aggrediens primo per octo partes diviso, ypereolium ponens cum nona parte iuxta quem yperfrigium locans, ad ypereolium octies emenso spatio, cum nona parte yperfrigio invento. [Ad id spatii diatessaron esse volebat.]
Deinde quarto spatio per ter emenso usque ad yperlidium, cum quarta parte yperiastium ponens <et ad id spatium diatessaron esse volebat>, octies autem spatio ad yperiastium emenso, nonae parti yperdorium dans, ad quem similiter octies emensum lidium statuit.
Geminato autem acutissimo yperlidii spatio, post lidium frigium imponens <et ad id spatium diapente constituit>, in media autem lidii et frigii eolium intermiscuit <et ad id spatii diapente constituit>. Ab hyperlidio etiam usque ad hunc locum diapason est.

 

Iterum autem geminato ypereolii spatio, iastium posuit.
Post iastium autem dorium statuens yperfrigii spatio geminato,
post dorium vero ypolidium locans geminato yperiastii spatio, et hic secunda diatessaron est.
Post ypolidium vero ypoeolium statuens geminato yperdorii spatio.
Post ypoeolium ypofrigium stare disposuit, geminato lidii spatio.
Post ypofrigium, ypoiastium esse deliberans geminato eolii spatio,
post ypoiastium ypodorium omnium gravissimum geminato frigii spatio, et ad hunc locum secunda diapente est, atque altera diapason.

 

Ab acutissimo autem omnium, qui est yperlidius, usque ad gravissimum, qui est ypodorius, bisdiapason idem Pythagoras esse decrevit, et habet in se bisdiatessaron ac bisdiapente et huiusmodi instrumenta nervo per longitudinem altius protenso modos tonorum ac semitoniorum de spatiis in spatia enucleari posse confirmans.