|
Les sources
manuscrites de la théorie de la musique __________________________________ |
|
|
Si velis probare |
|
|
WIEN, Osterreichische Nationalbibliothek (A-Wn), Cod. 2463, f. 42r. |
|
|
Edition : Christian Meyer, Mensura monochordi. La division du monocorde (IXe-XVe siècles) (Paris: Société française de Musicologie, Éditions Klincksieck, 1996; Publications de la Société française de Musicologie, II,xv), p. 240. |
|
|
Sequitur de mensura monocordi ut quod aure judicamus in vocibus, oculis videamus in mensura. |
|
|
Si velis probare diapente in monocordo, dividas lineam monochordi que substernitur nervo in 5 partes et ponatur digitus super terciam divisionem vel instrumentum ad hoc factum et resonabunt ille due partes nervi diapente ita ut ex alia parte due partes remaneant. Tria enim ad duo sunt sesqualtera in quibus fundatur diapente. |
|
|
Si vero diatessaron reperire volueris, divide lineam predictam in 7 et pone plectrum vel digitum super quartam divisionem ita ut ex alia parte tres partes remaneant et resonabunt ille due partes nervi diatessaron, quia 4 ad 3 sesquitertius est, in que proportio consistit diatessaron. |
|
|
Si diapason consonantiam temptare vis, lineam predictam in 3 divide et medium semisperium, id est plectrum, super secundam divisionem pone et resonabit diapason, quia duo ad unum duplus est in quibus consistit diapason. |
|
|
Si autem diapason cum diapente probare volueris, lineam in 4 divide et plectrum in tertia divisione pone et triple proportionis consonantia resonabit. 3 ad unum triplus, est et in hoc consistit diapason cum diapente. |
|
|
Et hec est figura huius monocordi. |
|
|
|
|