Les sources manuscrites de la théorie de la musique
(S. IX-XVI)

__________________________________

 

Studiosis

 

MILANO, Biblioteca Ambrosiana (I-Ma), M. 17. sup., f. 35v-37r.
CAMBRIDGE, Trinity College, R.15.22 (944), f. 135v-136r.

 

Edition : Christian Meyer, Mensura monochordi. La division du monocorde (IXe-XVe siècles) (Paris: Société française de Musicologie, Éditions Klincksieck, 1996; Publications de la Société française de Musicologie, II,xv), p. 182.

 

Studiosis necdum in musica provectis, hec de monacordo permetiendo regula sufficiat.
Partire cautissime monacordum primo in quatuor partes equales,
atque in prima parte pone .F.,
in secunda item .F.,
in tercia vero .B.,
in quarta eque .F. ubi erit proslambanomenos id est finis monocordi.

 

Quo facto, partire item primam de quatuor partibus in VIII, hoc est usque ad .F. et gira ultra id est adde eidem .F. suam octauam partem, et habebis tonum, ibique pone .E. litteram.

 

Rursumque eandem quartam partem repetens metire ad ipsum .E. in VIII partes et gira ultra, et habebis alterum tonum ibique figes .D.

 

Iuxta quod, ut semitonium habeas, metiris supradictam quartam partem in tria, et gira ultra .D., et occurret tibi in ipso puncto circini semitonium ubi inprimes .C.

 

Tunc a prefata quarta parte incipiens, metire usque ad ipsum .C. in VIII et gira ultra, et habebis tonum ubi notabis .B.

 

Item a quarta parte metiens ad ipsum .B. in VIII girabis ultra ibique pones .A.

 

Rursus ergo sepedictam quartam partem usque ad .C. semitonium in tria dividens, gira ultra, id est adde ei suam terciam partem, et habebis alterum semitonium, ibique pones .G. cui proximus est tonus .F. quem superius posuisti in secunda parte hoc est in medietate monacordi.

 

Tunc accipe spatium quod est inter .B. et .A. et transpone ab .A. versus .F. et in eodem puncto habebis sinemenon.

 

Item ergo a prima parte ut supra incipiens, metire usque ad secundam .F., id est medietatem monacordi, et gira ultra, et habebis tonum, figens in eodem puncto .E.

 

Rursus ad ipsum .E. in VIII et gira ultra, et habebis alium tonum ubi erit .D.

 

Item metiens usque ad medietatem monocordi, ubi est secundum .F. in tria, gira ultra, et habebis tercium semitonium.

 

Posita in eodem puncto .C. littera, rursus usque ad ipsum .C. incipiens metiri a sepedicta prima parte in VIII transpone circinum, et erit ibi tonus.

 

In eodem puncto inpressa .B. littera, item ad ipsum .B. in VIII giratoque circino tonum habebis.

 

Infixa .A. littera, iuxta quam erit semitonium ultimum .G. quod metieris secundum superiorem rationem, id est usque ad proximum sibi semitonium .C. dividens totum monacordum in tria, sicque ultra posito circino habebis .G.

 

Perfectumque est monocordum. Tantum in extrema parte quarta tercium .F. ponas, id est proslambanomenos seu prosmelodos. Et hec est diatonici generis <divisio>.

 

Cromaticum autem genus et enarmonicum facillime repperies.
Quorum cromaticum quod est in medio diatonici et enarmonii, sic constitues.
Primum ergo tonum in prima parte monocordi, hoc est .F., partire in duo, et gira ultra, et habebis tria semitonia in cromatico.
Sic facies tonum qui est inter .C. et .B. et eum qui est inter .F. et .E., vel eum qui est inter .C. et .B.

 

In enarmonio autem per dyesin et dyesin omnia complebis.