Les sources
manuscrites de la théorie de la musique __________________________________ |
||||
Primam
fistulam quam (I) |
||||
Primam fistulam quam (I): |
||||
Primam fistulam quantae: |
||||
Primam fistulam quam (II): |
||||
Fistulam quam: |
||||
Edition : Klaus-Jürgen Sachs, Mensura
fistularum. Die Mensurierung der Orgelpfeifen im Mittelalter. Teil I: Edition
der Texte, Teil II: Studien (Stuttgart-Murrhardt, 1970-1980; Schriftenreihe
der Walcker-Stiftung, 2-3), Teil I, p. 116-125 |
||||
|
Primam fistulam quam (I) |
Primam fistulam quantae |
Primam fistulam quam (II) |
Fistulam quam |
|
Bo P4 Ro1 |
Bn C Ml1 O OR P P6 Pr |
E1 P2 RU |
Kö |
|
|
1 De his instrumentis, quae flatus aspiratione (inspiratione P) aguntur, pauca secundum scientiae nostrae facultatem scribere conamur. (om. Bn C OR P6) |
|
|
I |
1 Primam fistulam quam longam latamve libuerit facies; eius latitudinis omnes fiant. |
2 Primam fistulam quantae magnitudinis vis facies; eius latitudinis erunt omnes. |
1 Primam fistulam quam longam latamque libuerit facies. |
1 Fistulam quam longam latamque volueris accipe. |
II |
2 Primitus tolle primam et mensura latitudinem concavi, quod in ipsa est, quod diametrum vocatur, et partire in octo particulas, et in longitudine primae fistulae in summo pone octavam partem, et de illa particula usque ad plectrum partire primam in novem partes, et abiecta nona parte octo reliquas mitte in secundam fistulam a summo ipsius usque ad plectrum, et haec est secunda fistula. |
3 Tolle eius diametrum, partire in octo, ipsamque octavam particulam in summitate primae pone, et ab ipsa particula usque ad plectrum in novem partire, nonaque parte cum octava diametri abiecta secundam habebis fistulam. |
2 Partire longitudinem eius in novem partes, et abiecta nona parte longitudinis et adiecta octava parte diametri secunda fistula erit, id est tonus. |
2 Eamque in novem partes divide, nonam abice, octavam partem diametri adde et habebis secundam fistulam. |
III |
3 Deinde in ipsa secunda tolle duas octavas partes diametri et mitte in longitudine ipsius, et quod reliquum est ipsius item in novem partire, et nona abiecta de reliquis octo tertiam fistulam habebis [et hae octo partes longitudo tertiae fistulae sunt a plectro usque ad summum. om. P4] |
4 In summitate ipsius secundae duas partes diametri pone, et quod reliquum est in novem partire, et nona parte cum duabus partibus diametri abiecta tertiam habebis fistulam. |
3 Item secundam similiter mensurabis et erit tertia, id est tonus. |
3 De ipsa secunda, si idem feceris, tertiam habebis. |
IV |
4 Et ecce deinde iterum primam accipe et tertiam partem diametri in longitudine ipsius pone, et reliquum ipsius in quattuor partes divide, et quarta parte abiecta tres reliquas partes ad quartam fistulam facies, [et haec est quartae fistulae longitudo, et hucusque diatessaron cum tono, tono et semitonio, om. P4] 5 semperque attende: de imo plectro usque ad summum fistulae. |
5 In summitate primae tertiam partem diametri pone, et quod reliquum est in quattuor divide, ipsaque quarta cum tertia parte diametri abiecta fiet tibi fistula quarta. |
4 Deinde iterum partire primam in quattuor partes, et abiecta quarta parte longitudinis et adiecta tertia parte diametri erit quarta, id est semitonium ad tertiam et diatessaron ad primam. |
4 Quartam si requiris, accipe iterum primam et divide eam in quattuor partes, quartam partem abice et < tertiam partem % diametri adde et habebis quartam. |
V |
6 Sume iterum primam et in longitudine ipsius dimidiam diametri partem a summo pones, et quod reliquum est eius in tres partes divide, et una abiecta de reliquis duabus quintam fistulam facies, [et haec est quintae fistulae longitudo. om. P4] |
6 Item in summitate primae medietatem diametri pone, et quod reliquum est in tres divide, tertiaque parte cum medietate diametri abiecta fiet tibi fistula quinta. |
5 Partire iterum primam in partes tres, et abiecta tertia parte longitudinis et adiecta dimidia diametri erit quinta, id est tonus ad quartam, diapente ad primam. |
5 Iterum eandem accipe et in tres partes divide, abice partem tertiam et adiunge dimidietatem integri diametri et habueris quintam. |
VI |
7 Deinde ipsam quintam fistulam sumens in summo ipsius octavam partem diametri pones, et quod reliquum est eius in novem partire, et nona parte abiecta de quinta sextam fecisti. |
7 In summitate ipsius quintae octavam partem diametri pone, et quod reliquum est in novem divide, ipsaque nona parte cum octava diametri abiecta fiet tibi fistula sexta. |
6 Partire longitudinem quintae in novem, et abiecta nona parte et adiecta octava parte diametri erit sexta, id est tonus ad quintam. |
6 Ipsam enim accipe et in novem partes divide, nonam partem abice et octavam partem diametri adde et habueris sextam. |
|
8-9: Bo P4 |
|
|
|
SY |
8b0 [Hic inseritur synemmenon: accipe quartam et concede ei dimidiam partem diametri, et reliquum eius in quattuor partire, et ex illis da tres fistulae synemmenon. om. P4] |
|
7b0 [Synemmenon sic facies: primam in duas aequales partes divide, assignato puncto priorem partem in octo divide, adiecta parte octava subsequenti parte habebis synemmenon. om. E1 RU] |
|
VII |
8b Post haec autem de quarta septimam facies: 8b2 [Sume primam et praepone ei totum diametrum, et
reliquam longitudinem in duo divide, et unam partem da octavae fistulae, haec
est longitudo eius. om. P4] |
8 In summitate quartae tertiam partem diametri pone, reliquumque in quattuor divide, ipsaque quarta parte cum tertia diametri abiecta fiet tibi fistula septima. |
7 Sextam similiter mensurabis id est in novem ut antecedentem scilicet ut quintam et erit septima, id est tonus ad sextam. 8 Et haec sunt septem discrimina vocum. |
Septimam si requiris, sicut de quinta fecisti de sexta feceris et septimam habebis. |
VIII |
9b2 Sumenda sexta, ut rationabiliter procedens octava tibi
proveniat: [Nunc sumenda est sexta, ut ex ea proveniat octava P4] |
9 In summitate sextae duas partes diametri pone,
reliquumque in novem divide, nonaque parte cum duabus diametri partibus
abiecta oritur octava fistula. |
9 Partire post haec primam in duas aequas partes, et abiecta una parte et adiecto diametro pleno erit octava, id est semitonium ad septimam, diapason ad primam. |
8 Accipe iterum primam et in quattuor partes divide, duas partes abice, si integrum diametrum addideris, octavam habueris. |
|
10-12 (synops. omn. font.) |
11-14: O Pr (synops. omn. font.) 11c Habitis ergo his octo fistulis gravioribus si vis habere alias octo secundi ordinis: in summitate primae totum diametrum pone, et reliquum in duo divide, unaque parte cum diametro integro abiecta erit tibi nona fistula, ecce secundi ordinis prima. |
|
|
|
12b Deinde secundam in prima secundi ordinis eodem modo mensurabis, quo in principio secundam gravioris ordinis mensurasti; 13 et ceteras: sicut in prioribus unamquamque mensurasti in alteram, ita et nunc facturus es decimam per nonam et omnimodis has octo sicut et illas. |
12 Deinde secundam a prima secundi ordinis sic mensurabis,
ut a prima gravioris ordinis secundam mensurasti. |
10 Similiter mensurabis secundam et erit nona, sic tertiam et erit decima, sic quartam et erit undecima, sic quintam et erit duodecima, sic sextam et erit tertiadecima, [simili modo mensurabis synemmenon, om. E1 RU] sic septimam et erit quartadecima. 11 Partire iterum primam in quattuor aequas partes, et abiectis tribus partibus longitudinis et adiectis tribus diametris plenis erit quintadecima, id est bisdiapason ad primam. |
9 Tolle secundam et in quattuor partes divide, duas partes abice, si integrum diametrum addideris, nonam habueris. 10 Sic de ceteris feceris, usque ad quintamdecimam perveneris; 11 quam quintamdecimam ita mensurabis: tolle iterum primam et in quattuor partes divide, tres partes abice et duo diametra adiunge et quintamdecimam habueris. |
|
|
|
|
12 Quartam fistulam accipe et in quindecim partes divide, reice dimidietatem quintaedecimae partis et maius semitonium habueris. |
|
|
15-18 : C Ml1 O
Pr (synops.
omn. font.) 17a [Si autem organico tria alphabeta vel amplius facere libuerit, ipso modo, quo imprimis secundam <per> primam et ceteras sui convenienti loco mensurasti, ita ordinatim procedere non pigeat. 18a Sed si non vis errare, id saepius recordare, ut ordo taliter in <mediis> se habeat, qualiter in ultimis sine confusione dissonantiarum pervenire valeat. om. O Pr] |
|
|