Les sources manuscrites de la théorie de la musique
(S. IX-XVI)

__________________________________



Primam fistulam quantae (15-18)

 

C Ml1

O Pr

15a Probatio, si bene mensurasti:

15b Si autem vis habere, si bene mensurasti, vide:

si prima duas longitudines octavae in seipsa habuerit et unum diametrum, tunc bene stat, et nona duas longitudines septimaedecimae et unum diametrum, et prima quattuor longitudines septimaedecimae et tria diametra. 16 Quod autem tria sunt, non duo, mirantur quidam; ratio autem haec est: quattuor longitudines tria intervalla habent.

17a Si autem organico tria alphabeta vel amplius facere libuerit, ipso modo, quo imprimis secundam <per> primam et ceteras sui convenienti loco mensurasti, ita ordinatim procedere non pigeat. 18a Sed si non vis errare, id saepius recordare, ut ordo taliter in <mediis> se habeat, qualiter in ultimis sine confusione dissonantiarum pervenire valeat.