|
Les sources
manuscrites de la théorie de la musique __________________________________ |
|||
|
Longissimam |
|||
|
Longissimam: |
|||
|
Primam fistulam quae: |
|||
|
Prima fistula ad: |
|||
|
Edition : Klaus-Jürgen Sachs, Mensura
fistularum. Die Mensurierung der Orgelpfeifen im Mittelalter. Teil I: Edition
der Texte, Teil II: Studien (Stuttgart-Murrhardt, 1970-1980; Schriftenreihe
der Walcker-Stiftung, 2-3), Teil I, p. 97-113. |
|||
|
|
Longissimam |
Primam fistulam quae |
Prima fistula ad |
|
|
C L M3 M5 M11 M12 OS P8 Ro) |
B2 Er Ka M7 M11 |
C K M M1 M6 Ml1 O Pr R1 Ro1 W) |
|
|
M5 M12 |
|
|
|
I |
M5 M12 P8 L M3 M11
Ro + C OS |
|
|
|
II |
8a-17a: |
|
|
|
III |
10a Deinde summitas secundae duas diametri octavas partes praeoccupet et inde usque ad plectrum in novem quoque partes dimensio fiat, quibus novem partibus octo tollantur et longitudini tertiae fistulae transferantur; 11a longitudinem enim fistulae a plectro sursum nominamus. |
5 Dehinc secundae fistulae summitas duas octavas partes diametri praeoccupet, et inde usque ad plectrum in novem partes dimensio fiat, a quibus novem partibus octo tollantur et longitudini tertiae fistulae tribuantur; 6 longitudinem autem fistulae sursum a plectro nomino; habebis ergo iterum tonum. |
4 In secundae longitudine excipiantur duae octavae partes diametri, reliquum dividatur in novem, nona parte dempta quod restat erit longitudo tertiae. |
|
IV |
12a Post tertiam metire quartam a prima hoc modo: primae enim fistulae tertiam partem diametri praepone, et quod reliquum sit usque ad plectrum in quattuor partes divide, atque tres ex his quattuor partibus longitudini quartae fistulae concede, et hoc est diatessaron cum duobus tonis et semitonio. |
7 Post tertiam metire hoc modo quartam: primae fistulae tertiam partem diametri sui praepone, id est a summo eius deorsum metire in ipsa, et quod inde reliquum sit usque ad plectrum in quattuor partes divide, et tres ex illis quattuor partibus longitudini fistulae quartae concede, et est semitonium ad tertiam, diatessaron ad primam, constans tonis duobus et semitonio. |
5 Tunc mensura revertatur ad primam, in qua excipiatur tertia pars diametri; hinc usque ad plectrum dividatur in quattuor, quarta parte dempta erit longitudo quartae, in qua completum est diatessaron duobus tonis et semitonio dimensum. |
|
V |
13a Similiter a prima quintam poteris mensurare: praemitte enim primae fistulae propriae latidudinis dimidium, et inde usque ad plectrum id quod restat in tria minuta concide, earumque trium partium duas quintae ad longitudinem relinque. |
8 Quintam quoque metiaris a prima sic: praemitte primae fistulae dimidium propriae latitudinis, quod est diametri sui medietas, et inde usque ad plectrum id quod restat in tres partes divide, earumque tertia reiecta duas ad longitudinem quintae relinque, et erit tonus ad quartam, diapente ad primam, constans ditono, semitonio et tono. |
6 Iterum reducatur dimensio ad primam; in eius longitudine excipiatur medietas diametri, inde dividatur in tria, tertia parte ablata erit longitudo quintae. |
|
VI |
14a Deinde quintae proprii diametri octava pars praeponatur, et reliquum in novem sectiones aequaliter distinguatur, quarum novem sectionum A octo longitudinem sextae fistulae praesignant. |
9 Deinde <octava> pars proprii diametri quintae praeponatur, id est a summo eius deorsum in ipsa mensuretur, et reliquum exinde usque ad plectrum in novem partes dividatur, abiectaque nona parte reliquae octo praesignant longitudinem sextae, eritque tonus ad quintam. |
7 In cuius longitudine excipiatur octava pars diametri, inde dividatur in novem, nona parte detracta erit longitudo sextae. |
|
VII & Sy |
15a Post hanc septimae mensuram a quarta collige: praemitte enim quartae tertiam diametri partem, et id quod relinquitur in quattuor frusta metire, et ex his quattuor tria longitudini septimae ascribe. |
10 Post haec septimae mensuram a quarta sic collige: praemitte
quartae tertiam diametri sui partem, et id quod restat ad plectrum in
quattuor metire, reiectaque quarta tres longitudini septimae ascribe, et erit
semitonium ad sextam, diatessaron ad quartam; 11 et haec sunt
septem discrimina vocum. |
8 Inter hanc et septimam interponatur synemmenon; ibi remittatur mensura ad quartam; in quarta excipiatur medietas diametri, quod remanet dividatur in quattuor, quarta parte ablata quod reliquum est erit synemmenon. 9 Deinde a mensura sextae disponatur septima; diametrum sextae partiatur in octo, octava pars excipiatur in longitudine, reliquum dividatur in novem, nona parte detracta quod residuum est erit longitudo septimae.
8 medietas diametri] diametri quarta pars M |
|
VIII |
16a Octava autem a prima capiat dimensionem: primae enim integrum diametrum praepone, et reliquum in duas aequas partes divide, ex quibus partibus una longitudinem octavae a plectro sursum praemonstrat; 17a hucusque a quarta fistula intenditur diapente cum tono, tono, semitonio, tono; hoc autem totum a prima usque ad octavam unum diapason constituit. |
13 Octava autem a prima sic capiat dimensionem: primae quippe totum diametrum suum praepone, reliquum exinde ad plectrum in duas partes aequas divide, quarum una reiecta fistulae octavae longitudo erit altera; 14 ad hanc erit diatessaron ab illa quae superius numeratur quinta, diapente vero ab ea quae est quarta, diapason autem a prima. |
10 Octava, quae est ultima, ad mensuram primae disponatur;
totum diametrum primae excipiatur, inde quod restat dividatur in duo
aequalia, illa medietate ablata erit longitudo octavae; ad hanc erit diapente
a <quarta> per tonum, tonum, semitonium et tonum sumpta. 10 diapente-sumpta] diapason per tonum et semitonium sumpta M |
|
|
18 Alterum autem diapason eadem mensura poteris efficere: sicut enim septem fistulis nuper a prima dimensionem dedisti, ita etiam ab octava aliis septem mensuram eadem ratione impende. |
15 Eadem mensura per totum in sequentibus septem servetur, id est unaquaeque prioris duplicitate mensuretur: sicut enim mensurasti primam ad inveniendam octavam, sic sua quantitate mensurabis secundam et erit nona, sic tertiam et erit decima, sic quartam et erit undecima, sic quintam et erit duodecima, sic sextam et erit tertiadecima, sic septimam et erit quartadecima. |
12 Ita fiat, ut prima contineat duplum longitudinis octavae et insuper diametrum totum; similiter octava dupla est quintaedecimae cum diametro, prima quadrupla est quintaedecimae additis tribus diametris. |
|
|
19 Tunc ergo prima bis continet in se longitudinem octavae et insuper unum diametrum; 20 similiter autem octava quintamdecimam bis habet in se et insuper unum diametrum; 21 at prima quater continet in se quintamdecimam et tria insuper diametra. |
16 Iterum adde primae fistulae tria diametra plena, et exinde quod reliquum erit divide aequaliter in quattuor partes, et abiectis tribus quarta erit longitudo quintaedecimae; 17 et ita fiet, ut prima contineat duplum longitudinis octavae et insuper diametrum totum, similiter octava duplum quintaedecimae cum tribus diametris quod est bisdiapason. |
R1 |
|
|
22 Fortasse autem dubitatur, ne tria insuper diametra a
prima contineri possint; hoc ut fiat, tali ratione approbabimus. 23 Supradictum
est primam fistulam bis octavam in se continere et insuper unum diametrum,
quae octava bis habet in se quintamdecimam et insuper quoque unum diametrum. 24 Si
enim octavae fistulae una tantum longitudo bis habet in se quintamdecimam et
insuper unum diametrum, necesse est, ut duae longitudines eiusdem octavae
contineant in se quater quintamdecimam et insuper duo diametra. 25 Certum
est autem duas octavae longitudines in prima fistula contineri et insuper
unum diametrum; relinquitur enim, ut prima habeat in se quintamdecimam quater
et tria insuper diametra. |
18 Quod si voluerit organicus extendere mensuram ultra
quindecim vel sedecim fistulas per tria alphabeta, metiendum est instar
priorum duorum, sicuti mensum est ad similitudinem primi. |
C K M M1 M6 Ml1 O Pr R1 Ro1
W
17 quod si voluerit] si autem velit R1 |
|
|
|
|
|