|
Les sources
manuscrites de la théorie de la musique __________________________________ |
|
|
|
|
|
8b Longissima igitur, quam primam nominamus, facta secunduma secundum eam metieris ita: imprimis videto quanta latitudine prima pateat, quae latitudo diametrum dicitur; 9a et in longitudine eius dimitte octavam partem diametri dividens illam inde deorsum usque ad plectrum in vocem aequissimas partes et ex illis octo secundae fistulae concedes. |
|
|
10b Longitudinem enim fistulae a plectro sursum nominamus; et ut patenter de diametro quod dicitur advertas, 11b latitudinem primae fistulae fac ut recte in octo dividas, et ex illis octo partibus dimittes duas in longitudine secundae fistulae, et quod reliquum est iterum dividens in novem dabis octo tertiae. |
|
|
12b Deinde metire quartam secundum primam ita: tertiam partem diametri in longitudine primae fistulae praepone dividens illam inde deorsum usque ad plectrum in quattuor aequas partes, et ex illis tres cedent in ius longitudinis quartae; illuc progreditur diatessaron cum duobus tonis et semitonio. |
|
|
13b Iterum quintam secundum primam mensurabis ita: praemitte in longitudine primae dimidiam partem diametri, indeque in tres aequas partes divisae relinque ex eis duas quintae. |
|
|
14b Ipsam vero quintam praeposita in longitudine eius octava parte diametri divides in partes novem, ex quibus praesignant octo longitudinem sextae. |
|
|
15b Septimam quoque secundum aurtam metieris ita: quarta in quattuor divisa, sed tertia parte diametri ante dimissa tribus partibus suppletur septima. |
|
|
16b Prima etiam prodit mensuram octavae hoc modo: in prima fistula toto diametro in longitudine praepositio reliquoque in duas partes aequales dispartito octava perficietur uno ex eis sortito; 17b illuc entenditur diapente cum tribus tonis et semitonio; hoc vero a prima usque ad octvam unum diapason consistit. |
|